Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 74   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Confitebimur tibi. There is a just judgment to come: therefore let the wicked take care.

[1] In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. [2] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. [3] Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. [4] Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus. [5] Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.

[6] Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. [7] Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus. [8] Quoniam Deus judex est; hunc humiliat, et hunc exaltat : [9] quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen faex ejus non est exinanita; bibent omnes peccatores terrae. [10] Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob.

[11] Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 74   next >