Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 39   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Expectans expectavi. Christ's coming, and redeeming mankind.

[1] In finem. Psalmus ipsi David. [2] Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. [3] Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. [4] Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino. [5] Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.

[6] Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. [7] Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti; [8] tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, [9] ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. [10] Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo; Domine, tu scisti.

[11] Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. [12] Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. [13] Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. [14] Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice. [15] Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.

[16] Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge! [17] Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. [18] Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 39   next >