Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Verba mea auribul. A prayer to God against the iniquities of men.

[1] In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David. [2] Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. [3] Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. [4] Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam. [5] Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

[6] Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. [7] Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. [8] Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. [9] Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. [10] Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.

[11] Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. [12] Et laetentur omnes qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, [13] quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 5   next >