Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 30   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

In te, Domine, speravi. A prayer of a just man under affliction.

[1] In finem. Psalmus David, pro extasi. [2] In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum; in justitia tua libera me. [3] Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias : [4] quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. [5] Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

[6] In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. [7] Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. [8] Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. [9] Nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. [10] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

[11] Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea; et ossa mea conturbata sunt. [12] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me. [13] Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum; [14] quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. [15] Ego autem in te speravi, Domine; dixi : Deus meus es tu;

[16] in manibus tuis sortes meae : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. [17] Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua. [18] Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum; [19] muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione. [20] Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.

[21] Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. [22] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. [23] Ego autem dixi in excessu mentis meae : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. [24] Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. [25] Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 30   next >