Job's virtue and riches. Satan by permission from God strippeth him of all his substance. His patience.
[1] Vir erat in terra Hus, nomine Job; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
[2] Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.
[3] Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
[4] Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
[5] Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
[6] Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
[7] Cui dixit Dominus : Unde venis? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
[8] Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
[9] Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum?
[10] Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
[11] Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
[12] Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quae habet in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
[13] Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
[14] nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos;
[15] et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
[16] Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
[17] Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
[18] Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
[19] repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
[20] Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua; et tonso capite, corruens in terram, adoravit,
[21] et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
[22] In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
|