Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 41   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

A further description of the leviathan.

[1] Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo? [2] Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt. [3] Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. [4] Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? [5] Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.

[6] Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. [7] Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. [8] Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. [9] Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi. [10] De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.

[11] De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. [12] Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. [13] In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas. [14] Membra carnium ejus cohaerentia sibi : mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. [15] Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.

[16] Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. [17] Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax : [18] reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes. [19] Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundae. [20] Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.

[21] Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. [22] Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. [23] Post eum lucebit semita : aestimabit abyssum quasi senescentem. [24] Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. [25] Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 41   next >