DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 42 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Job submits himself. God pronounces in his favour. Job offers sacrifice for his friends. He is blessed with riches and children, and dies happily,

[1] Respondens autem Job Domino, dixit: [2] Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. [3] Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. [4] Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. [5] Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.

[6] Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. [7] Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. [8] Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meum orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. [9] Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job. [10] Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.

[11] Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum, et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. [12] Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae. [13] Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae. [14] Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii. [15] Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra: deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.

[16] Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex et plenus dierum.

< previous | Chapter 42 | next >