Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 34   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Eliu charges Job with blasphemy: and sets forth the power and justice of God.

[1] Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est : [2] Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me. [3] Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. [4] Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. [5] Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

[6] In judicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato. [7] Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam? [8] qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? [9] Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. [10] Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas!

[11] Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. [12] Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. [13] Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? [14] Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. [15] Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.

[16] Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei : [17] numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? [18] Qui dicit regi : Apostata; qui vocat duces impios; [19] qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum : opus enim manuum ejus sunt universi. [20] Subito morientur, et in media nocte : turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

[21] Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. [22] Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, [23] neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. [24] Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. [25] Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.

[26] Quasi impios percussit eos, in loco videntium : [27] qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt : [28] ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. [29] Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? [30] Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.

[31] Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. [32] Si erravi, tu doce me : si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. [33] Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim coepisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere. [34] Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. [35] Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.

[36] Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis : [37] quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 34   next >