Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job declares his sentiments of the wisdom and power of God.

[1] Respondens autem Job dixit : [2] Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? [3] Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam. [4] Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? [5] Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

[6] Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. [7] Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. [8] Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. [9] Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. [10] Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.

[11] Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. [12] In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. [13] Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. [14] Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus : et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 26   next >