Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Eliphaz proceeds in his charge, and exhorts Job to acknowledge his sins.

[1] Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. [2] Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. [3] Ego vidi stultum firma radice; et maledixi pulchritudini ejus statim. [4] Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. [5] Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

[6] Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. [7] Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. [8] Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum, [9] qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; [10] qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa;

[11] qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate; [12] qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant; [13] qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. [14] Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. [15] Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.

[16] Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. [17] Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes; [18] quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. [19] In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. [20] In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

[21] A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. [22] In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis. [23] Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. [24] Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. [25] Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.

[26] Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. [27] Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 5   next >