Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 39   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

The wonders of the power and providence of God in many of his creatures.

[1] Numquid nosti tempus partus ibicum in petris? vel parturientes cervas observasti? [2] Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum? [3] Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt. [4] Separantur filii earum, et pergunt ad pastum : egrediuntur, et non revertuntur ad eas. [5] Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?

[6] cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. [7] Contemnit multitudinem civitatis : clamorem exactoris non audit. [8] Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. [9] Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? [10] Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?

[11] Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? [12] Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? [13] Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. [14] Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? [15] Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.

[16] Duratur ad filios suos, quasi non sint sui : frustra laboravit, nullo timore cogente. [17] Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. [18] Cum tempus fuerit, in altum alas erigit : deridet equum et ascensorem ejus. [19] Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? [20] Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.

[21] Terram ungula fodit, exultat audacter : in occursum pergit armatis. [22] Contemnit pavorem, nec cedit gladio. [23] Super ipsum sonabit pharetra : vibrabit hasta et clypeus : [24] fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. [25] Ubi audierit buccinam, dicit : Vah! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

[26] Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? [27] Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? [28] In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus. [29] Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. [30] Pulli ejus lambent sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.

[31] Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job : [32] Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. [33] Respondens autem Job Domino, dixit : [34] Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. [35] Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 39   next >