DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Job lements his afflictions and begs to be delivered.

[1] Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. [2] Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. [3] Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? [4] Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? [5] Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

[6] ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, [7] et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? [8] Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? [9] Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. [10] Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?

[11] Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. [12] Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. [13] Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. [14] Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? [15] Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

[16] Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. [17] Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. [18] Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! [19] Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. [20] Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum;

[21] antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: [22] terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo: sed sempiternus horror inhabitat.

< previous | Chapter 10 | next >