Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job declares the shortness of man's days: and professes his belief of a resurrection.

[1] Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. [2] Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. [3] Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? [4] Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? [5] Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.

[6] Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. [7] Lignum habet spem : si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. [8] Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, [9] ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. [10] Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est?

[11] Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat : [12] sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. [13] Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? [14] Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. [15] Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.

[16] Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. [17] Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. [18] Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo : [19] lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes. [20] Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.

[21] Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. [22] Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 14   next >