Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Baldad again reproves Job and describes the miseries of the wicked.

[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit : [2] Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. [3] Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? [4] Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? [5] Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?

[6] Lux obtenebrescet in tabernaculo illius : et lucerna quae super eum est extinguetur. [7] Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum. [8] Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. [9] Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. [10] Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.

[11] Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. [12] Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. [13] Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. [14] Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus : et calcet super eum, quasi rex, interitus. [15] Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est : aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

[16] Deorsum radices ejus siccentur : sursum autem atteratur messis ejus. [17] Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. [18] Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. [19] Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus. [20] In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

[21] Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 18   next >