DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Job expostulates with his friends: and appeals to the judgment of God.

[1] Respondens autem Job, dixit: [2] Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. [3] Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? [4] Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea! [5] Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos.

[6] Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. [7] Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. [8] Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. [9] Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. [10] Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.

[11] Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: saciati sunt poenis meis. [12] Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. [13] Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. [14] Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. [15] Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.

[16] Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. [17] Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt. [18] Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces. [19] Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: [20] ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis.

[21] Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus: [22] atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo! [23] Ecce enim breves anni transeunt: et semitam per quam non revertar ambulo.

< previous | Chapter 16 | next >