Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 35   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Eliu declares that the good or evil done by man cannot reach God.

[1] Igitur Eliu haec rursum locutus est : [2] Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo? [3] Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero? [4] Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. [5] Suspice caelum, et intuere : et contemplare aethera quod altior te sit.

[6] Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? [7] Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? [8] Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua. [9] Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. [10] Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,

[11] qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos? [12] Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. [13] Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. [14] Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum. [15] Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.

[16] Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 35   next >