Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job acknowledges God's justice: although He often afflicts the innocent.

[1] Et respondens Job, ait : [2] Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. [3] Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. [4] Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit? [5] Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.

[6] Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur. [7] Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. [8] Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris. [9] Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri. [10] Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

[11] Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam. [12] Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest : Cur ita facis? [13] Deus, cujus irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. [14] Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? [15] Qui, etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor.

[16] Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. [17] In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. [18] Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. [19] Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. [20] Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

[21] Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. [22] Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit. [23] Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. [24] Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? [25] Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.

[26] Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam. [27] Cum dixero : Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. [28] Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. [29] Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? [30] Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimae manus meae,

[31] tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. [32] Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri. [33] Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. [34] Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. [35] Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 9   next >