Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 31   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job, to defend himself from the unjust judgments of his friends, gives a sincere account of his own virtues.

[1] Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. [2] Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? [3] Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? [4] Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? [5] Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,

[6] appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. [7] Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, [8] seram, et alium comedat, et progenies mea eradicetur. [9] Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, [10] scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.

[11] Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. [12] Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. [13] Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me : [14] quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi? [15] Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?

[16] Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci : [17] si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea [18] ( quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum) : [19] si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem : [20] si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est :

[21] si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem, [22] humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. [23] Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. [24] Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea : [25] si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea :

[26] si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, [27] et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo : [28] quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. [29] Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum : [30] non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.

[31] Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? [32] Foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit. [33] Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam : [34] si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium. [35] Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,

[36] ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? [37] Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. [38] Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent : [39] si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi : [40] pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 31   next >