DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Eliphaz returns to the charge against Job, and describes the wretched state of the wicked.

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: [2] Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? [3] Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. [4] Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. [5] Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.

[6] Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. [7] Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? [8] numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? [9] Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? [10] Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.

[11] Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. [12] Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? [13] Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? [14] Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? [15] Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu ejus.

[16] Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? [17] Ostendam tibi, audi me: quod vidi, narrabo tibi. [18] Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: [19] quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. [20] Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.

[21] Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. [22] Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. [23] Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. [24] Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. [25] Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.

[26] Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. [27] Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. [28] Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. [29] Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. [30] Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.

[31] Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. [32] Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. [33] Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. [34] Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. [35] Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos.

< previous | Chapter 15 | next >