Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Sophar declares the shortness of the prosperity of the wicked: and their sudden downfall.

[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : [2] Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. [3] Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. [4] Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, [5] quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.

[6] Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, [7] quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est? [8] Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna. [9] Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. [10] Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.

[11] Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient. [12] Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. [13] Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. [14] Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. [15] Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

[16] Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae. [17] ( Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) [18] Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. [19] Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non aedificavit eam. [20] Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.

[21] Non remansit de cibo ejus : et propterea nihil permanebit de bonis ejus. [22] Cum satiatus fuerit, arctabitur : aestuabit, et omnis dolor irruet super eum. [23] Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum! [24] Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. [25] Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.

[26] Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus : devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo. [27] Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. [28] Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei. [29] Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 20   next >