Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

God's providence often suffers the wicked to go on a long time in their sins: but punisheth them in another life.

[1] Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. [2] Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. [3] Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. [4] Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. [5] Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.

[6] Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. [7] Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore : [8] quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. [9] Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. [10] Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

[11] Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. [12] De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur. [13] Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. [14] Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur. [15] Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.

[16] Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. [17] Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant. [18] Levis est super faciem aquae : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. [19] Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. [20] Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.

[21] Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit. [22] Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitae suae. [23] Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius. [24] Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. [25] Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 24   next >