DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Job wishes to be tried at God's tribunal.

[1] Respondens autem Job, ait: [2] Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. [3] Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? [4] Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: [5] ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

[6] Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. [7] Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. [8] Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum. [9] Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum. [10] Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

[11] Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. [12] A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. [13] Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. [14] Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. [15] Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

[16] Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. [17] Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

< previous | Chapter 23 | next >