Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Man's industry searcheth out many things: true wisdom is taught by God alone.

[1] Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. [2] Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. [3] Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis. [4] Dividit torrens a populo peregrinante, eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. [5] Terra, de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.

[6] Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. [7] Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. [8] Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena. [9] Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. [10] In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.

[11] Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. [12] Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae? [13] Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. [14] Abyssus dicit : Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum. [15] Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.

[16] Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. [17] Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. [18] Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis. [19] Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur. [20] Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae?

[21] Abscondita est ab oculis omnium viventium : volucres quoque caeli latet. [22] Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus. [23] Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. [24] Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit. [25] Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.

[26] Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus : [27] tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit. [28] Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 28   next >