Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 40   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Of the power of God in the behemoth and the leviathan.

[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : [2] Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi. [3] Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris? [4] Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? [5] Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

[6] Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. [7] Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. [8] Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. [9] Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. [10] Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.

[11] Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. [12] Stringit caudam suam quasi cedrum : nervi testiculorum ejus perplexi sunt. [13] Ossa ejus velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. [14] Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus. [15] Huic montes herbas ferunt : omnes bestiae agri ludent ibi.

[16] Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus. [17] Protegunt umbrae umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis. [18] Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. [19] In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. [20] An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?

[21] Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? [22] Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? [23] Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? [24] Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? [25] Concident eum amici? divident illum negotiatores?

[26] Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? [27] Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui. [28] Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 40   next >