Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Eliu blames Job for asserting his own innocence.

[1] Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. [2] Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis. [3] Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. [4] Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. [5] Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.

[6] Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. [7] Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. [8] Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi : [9] Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. [10] Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.

[11] Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas. [12] Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine. [13] Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? [14] Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. [15] Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,

[16] tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, [17] ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia, [18] eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. [19] Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. [20] Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.

[21] Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur. [22] Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. [23] Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem, [24] miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. [25] Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiae suae.

[26] Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. [27] Respiciet homines, et dicet : Peccavi : et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. [28] Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. [29] Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, [30] ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

[31] Attende, Job, et audi me : et tace, dum loquor. [32] Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum. [33] Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 33   next >