Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Eliphaz charges Job with impatience, and pretends that God never afflicts the innocent.

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : [2] Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? [3] Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; [4] vacilantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. [5] Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.

[6] Ubi est timor tuus, fortitudo tua? patientia tua et perfectio viarum tuarum? [7] Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit; aut quando recti deleti sunt? [8] Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, [9] flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. [10] Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.

[11] Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. [12] Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. [13] In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, [14] pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; [15] et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.

[16] Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. [17] Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? [18] Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; [19] quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea! [20] De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.

[21] Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 4   next >