Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Afferte Domino. An invitation to glorify God, with a commemoration of his mighty works.

[1] Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino, filios arietum. [2] Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. [3] Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit; Dominus super aquas multas. [4] Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. [5] Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani;

[6] et comminuet eas tamquam vitulum Libani : et dilectus quemadmodum filius unicornium. [7] Vox Domini intercidentis flammam ignis. [8] Vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades. [9] Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo ejus omnes dicent gloriam. [10] Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in aeternum. Dominus virtutem populo suo dabit; Dominus benedicet populo suo in pace.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 28   next >