Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 25   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Judica me, Domine. David's prayer to God in his distress, to be delivered, that he may come to worship him in his tabernacle.

[1] In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. [2] Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. [3] Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. [4] Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. [5] Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

[6] Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine; [7] ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. [8] Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. [9] Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam; [10] in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.

[11] Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. [12] Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 25   next >