Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 110   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Confitebor tibi, Domine. God is to be praised for his graces, and benefits to his church. Alleluia.

[1] Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. [2] Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. [3] Confessio et magnificentia opus ejus; et justitia ejus manet in saeculum saeculi. [4] Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. [5] Escam dedit timentibus se; memor erit in saeculum testamenti sui.

[6] Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, [7] ut det illis haereditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium; [8] fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. [9] Redemptionem misit populo suo; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. [10] Initium sapientiae timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in saeculum saeculi.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 110   next >