Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Ad te, Domine, clamabo. David's prayer that his enemies may not prevail over him.

[1] Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. [2] Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. [3] Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. [4] Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. [5] Quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum ejus; destrues illos, et non aedificabis eos.

[6] Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. [7] Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum : et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. [8] Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est. [9] Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 27   next >