Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 143   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Benedictus Dominus. The prophet praiseth God, and prayeth to be delivered from his enemies. No worldly happiness is to be compared with that of serving God. A psalm of David against Goliath.

[1] Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. [2] Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi; qui subdit populum meum sub me. [3] Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? [4] Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra praetereunt. [5] Domine, inclina caelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.

[6] Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. [7] Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum : [8] quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. [9] Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. [10] Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,

[11] eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. [12] Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi. [13] Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis; [14] boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. [15] Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 143   next >