Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 51   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Quid gloriaris. David condemneth the wickedness of Doeg, and foretelleth his destruction.

[1] In finem. Intellectus David, [2] cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. [3] Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? [4] Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. [5] Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

[6] Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. [7] Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. [8] Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent : [9] Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. [10] Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

[11] Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 51   next >