Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Dominus illuminatio. David's faith and hope in God.

[1] Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo? [2] Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. [3] Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo. [4] Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. [5] Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.

[6] In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. [7] Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me. [8] Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. [9] Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. [10] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me.

[11] Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. [12] Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. [13] Credo videre bona Domini in terra viventium. [14] Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 26   next >