Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 146   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Laudate Dominum. An exhortation to praise God for his benefits.

[1] Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. [2] Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit; [3] qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; [4] qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. [5] Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus; et sapientiae ejus non est numerus.

[6] Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram. [7] Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara. [8] Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum; [9] qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. [10] Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

[11] Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 146   next >