Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 131   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Memento, Domine. A prayer for the fulfilling of the promise made to David.

[1] Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus; [2] sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob : [3] Si introiero in tabernaculum domus meae; si ascendero in lectum strati mei; [4] si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, [5] et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

[6] Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvae. [7] Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. [8] Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. [9] Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. [10] Propter David, servum tuum, non avertas faciem christi tui.

[11] Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. [12] Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam. [13] Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. [14] Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. [15] Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.

[16] Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. [17] Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo. [18] Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 131   next >