Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 38   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Dixi custodiam. A just man's peace and patience in his sufferings; considering the vanity of the world, and the providence of God.

[1] In finem, ipsi Idithun. Canticum David. [2] Dixi : Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea : posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me. [3] Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est. [4] Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis. [5] Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

[6] Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. [7] Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. [8] Et nunc quae est exspectatio mea : nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. [9] Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me. [10] Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;

[11] amove a me plagas tuas. [12] A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem : et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo. [13] Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. [14] Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 38   next >