Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 105   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Confitemini Domino. A confession of the manifold sins and ingratitudes of the Israelites. Alleluia.

[1] Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. [2] Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? [3] Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. [4] Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo : [5] ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.

[6] Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus. [7] Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; [8] et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. [9] Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. [10] Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.

[11] Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. [12] Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. [13] Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus; et non sustinuerunt consilium ejus. [14] Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. [15] Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.

[16] Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron, sanctum Domini. [17] Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. [18] Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores. [19] Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile. [20] Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.

[21] Obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, [22] mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. [23] Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. [24] Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. [25] Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.

[26] Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto. [27] Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. [28] Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. [29] Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. [30] Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.

[31] Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. [32] Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis; et vexatus est Moyses propter eos; [33] quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis. [34] Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis; [35] et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;

[36] et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. [37] Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. [38] Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus; [39] et contaminata est in operibus eorum, et fornicati sunt in adinventionibus suis. [40] Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.

[41] Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. [42] Et tribulaverunt eos inimici eorum; et humiliati sunt sub manibus eorum; [43] saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo; et humiliati sunt in iniquitatibus suis. [44] Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. [45] Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae;

[46] et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. [47] Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. [48] Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus : Fiat! fiat!

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 105   next >