Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 107   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Paratum cor meum. The prophet praiseth God for benefits received.

[1] Canticum Psalmi, ipsi David. [2] Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. [3] Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. [4] Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus; [5] quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

[6] Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua; [7] ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me. [8] Deus locutus est in sancto suo : exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar. [9] Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus, [10] Moab lebes spei meae; in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.

[11] Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? [12] nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? [13] Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. [14] In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 107   next >