|
[1] alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
[2] beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
[3] non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
[4] tu mandasti mandata tua custodire nimis
[5] utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
[6] tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
[7] confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
[8] iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
[9] beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
[10] in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
[11] in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
[12] benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
[13] in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
[14] in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
[15] in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
[16] in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
[17] gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
[18] revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
[19] incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
[20] concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
[21] increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
[22] aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
[23] etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
[24] nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
[25] deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
[26] vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
[27] viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
[28] dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
[29] viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
[30] viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
[31] adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
[32] viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
[33] he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
[34] da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
[35] deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
[36] inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
[37] averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
[38] statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
[39] amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
[40] ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
[41] vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
[42] et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
[43] et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
[44] et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
[45] et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
[46] et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
[47] et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
[48] et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
[49] zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
[50] haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
[51] superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
[52] memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
[53] defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
[54] cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
[55] memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
[56] haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
[57] heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
[58] deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
[59] cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
[60] paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
[61] funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
[62] media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
[63] particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
[64] misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
[65] teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
[66] bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
[67] priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
[68] bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
[69] multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
[70] coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
[71] bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
[72] bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
[73] ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
[74] qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
[75] cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
[76] fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
[77] veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
[78] confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
[79] convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
[80] fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
[81] caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
[82] defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
[83] quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
[84] quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
[85] narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
[86] omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
[87] paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
[88] secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
[89] lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
[90] in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
[91] ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
[92] nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
[93] in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
[94] tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
[95] me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
[96] omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
[97] mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
[98] super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
[99] super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
[100] super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
[101] ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
[102] a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
[103] quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
[104] a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
[105] nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
[106] iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
[107] humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
[108] voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
[109] anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
[110] posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
[111] hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
[112] inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
[113] samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
[114] adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
[115] declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
[116] suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
[117] adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
[118] sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
[119] praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
[120] confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim; tuis timui
[121] ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
[122] suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
[123] oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
[124] fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
[125] servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
[126] tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
[127] ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
[128] propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
[129] fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
[130] declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
[131] os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
[132] aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
[133] gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
[134] redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
[135] faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
[136] exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
[137] sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
[138] mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
[139] tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
[140] ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
[141] adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
[142] iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
[143] tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
[144] aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
[145] cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
[146] clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
[147] praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
[148] praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
[149] vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
[150] adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
[151] prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
[152] initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
[153] res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
[154] iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
[155] longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
[156] misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
[157] multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
[158] vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
[159] vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
[160] principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
[161] sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
[162] laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
[163] iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
[164] septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
[165] pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
[166] expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
[167] custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
[168] servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
[169] thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
[170] intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
[171] eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
[172] pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
[173] fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
[174] concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
[175] vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
[176] erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
|