Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 53   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus, in nomine tuo. A prayer for help in distress.

[1] In finem, in carminibus. Intellectus David, [2] cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos? [3] Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. [4] Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. [5] Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

[6] Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. [7] Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos. [8] Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. [9] Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 53   next >