DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 62 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

Deus Deus meus, ad te. The prophet aspireth after God.

[1] Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae. [2] Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea! [3] In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. [4] Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. [5] Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.

[6] Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. [7] Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. [8] Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. [9] Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. [10] Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae;

[11] tradentur in manus gladii; partes vulpium erunt. [12] Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

< previous | Psalm 62 | next >