Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 52   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Dixit insipiens. The general corruption of man before the coming of Christ.

[1] In finem, pro Maeleth intelligentiae. David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. [2] Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. [3] Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. [4] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. [5] Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

[6] Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. [7] Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 52   next >