Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 35   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Dixit injustus. The malice of sinners, and the goodness of God.

[1] In finem. Servo Domini ipsi David. [2] Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus. [3] Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. [4] Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. [5] Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.

[6] Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. [7] Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, [8] quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. [9] Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; [10] quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

[11] Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. [12] Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. [13] Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 35   next >