Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 45   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus noster refugium. The church in persecution trusteth in the protection of God.

[1] In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. [2] Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. [3] Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. [4] Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. [5] Fluminis impetus laetificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

[6] Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. [7] Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra. [8] Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. [9] Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, [10] auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.

[11] Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. [12] Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 45   next >