Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 144   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exaltabo te, Deus. A psalm of praise, to the infinite majesty of God.

[1] Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex; et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. [2] Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. [3] Magnus Dominus, et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis. [4] Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. [5] Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.

[6] Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. [7] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt. [8] Miserator et misericors Dominus; patiens, et multum misericors. [9] Suavis Dominus universis; et miserationes ejus super omnia opera ejus. [10] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi.

[11] Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur; [12] ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. [13] Regnum tuum regnum omnium saeculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. [14] Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. [15] Oculi omnium in te sperant, Domine; et tu das escam illorum in tempore opportuno.

[16] Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. [17] Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. [18] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. [19] Voluntatem timentium se faciet; et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. [20] Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.

[21] Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum saeculi.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 144   next >