Latin Vulgate Bible

< previous Book of Psalms next >
< previous Psalm 10 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

In Domino confido. The just man's confidence in God in the midst of persecutions. [Note. The first section (verses 1-18) is the Hebrew version. The second section (verses 1-8) is the normal version.]

[1] Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione? [2] Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. [3] Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. [4] Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae, non quaeret. [5] Non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.

[6] Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo. [7] Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. [8] Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. [9] Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum. [10] In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

[11] Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem. [12] Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum. [13] Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo : Non requiret. [14] Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. [15] Contere brachium peccatoris et maligni; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.

[16] Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi; peribitis, gentes, de terra illius. [17] Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua, [18] judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

[1] In finem. Psalmus David. [2] In Domino confido; quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer? [3] Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde; [4] quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem quid fecit? [5] Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebrae ejus interrogant filios hominum.

[6] Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. [7] Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. [8] Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus.

< previous Book of Psalms next >
< previous Psalm 10 next >

 
TOP OF PAGE