Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, Dominus noster. God is wonderful in his works; especially in mankind, singularly exalted by the incarnation of Christ.

[1] In finem, pro torcularibus. Psalmus David. [2] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. [3] Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. [4] Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti. [5] Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

[6] Minuisti eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; [7] et constituisti eum super opera manuum tuarum. [8] Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, [9] volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris. [10] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 8   next >