Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exaudiat te Dominus. A prayer for the king.

[1] In finem. Psalmus David. [2] Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. [3] Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. [4] Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. [5] Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

[6] Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur. [7] Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus. [8] Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. [9] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus, et erecti sumus. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 19   next >