Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 63   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exaudi Deus orationem. A prayer in affliction, with confidence in God that he will bring to nought the machinations of persecutors.

[1] In finem. Psalmus David. [2] Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. [3] Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. [4] Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram, [5] ut sagittent in occultis immaculatum.

[6] Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt : Quis videbit eos? [7] Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum; [8] et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum; [9] et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos; [10] et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei; et facta ejus intellexerunt.

[11] Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo; et laudabuntur omnes recti corde.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 63   next >