Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 87   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, Deus salutis. A prayer of one under grievous affliction: it agrees to Christ in his passion, and alludes to his death and burial.

[1] Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae. [2] Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. [3] Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. [4] Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. [5] Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

[6] inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. [7] Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. [8] Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. [9] Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar; [10] oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.

[11] Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? [12] Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? [13] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? [14] Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. [15] Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me?

[16] Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. [17] In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me : [18] circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. [19] Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 87   next >